corner graphic   Hi,    
ver. 2.0.19.05.24
Finding the new version too difficult to understand? Go to classic.studylight.org/

Bible Search

Passage Lookup: Psalms 41

Bible Navigator:                   of 150

 
Jerome's Latin Vulgate (405)
Options
Psalms 41
1  
In finem. Intellectus filiis Core.

2  
[Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum,
ita desiderat anima mea ad te, Deus.

3  
Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum;
quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?

4  
Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte,
dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?

5  
Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam,
quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei,
in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.

6  
Quare tristis es, anima mea?
et quare conturbas me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,
salutare vultus mei,

7  
et Deus meus.
Ad meipsum anima mea conturbata est:
propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico.

8  
Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum;
omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.

9  
In die mandavit Dominus misericordiam suam,
et nocte canticum ejus;
apud me oratio Deo vitæ meæ.

10  
Dicam Deo: Susceptor meus es;
quare oblitus es mei?
et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?

11  
Dum confringuntur ossa mea,
exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei,
dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus?

12  
Quare tristis es, anima mea?
et quare conturbas me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,
salutare vultus mei, et Deus meus.]

Copyright Statement:
Jerome's Latin Vulgate (405)

Lectionary Calendar
Friday, May 24th, 2019
the Fifth Week after Easter
ADVERTISEMENT
ADVERTISEMENT
To report dead links, typos, or html errors or suggestions about making these resources more useful use our convenient contact form
Powered by Lightspeed Technology