corner graphic   Hi,    
Facebook image
ver. 2.0.17.09.19
Finding the new version too difficult to understand? Go to classic.studylight.org/

Bible Search

Passage Lookup: Genesis 1

Bible Navigator:                   of 50

 
Jerome's Latin Vulgate (405)
Options
Genesis 1

Genesis

Chapter 1

1  
In principio creavit Deus cŠlum et terram.

Chapter 1

2  
Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrŠ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas.

Chapter 1

3  
Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux.

Chapter 1

4  
Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris.

Chapter 1

5  
Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.

Chapter 1

6  
Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis.

Chapter 1

7  
Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quŠ erant sub firmamento, ab his, quŠ erant super firmamentum. Et factum est ita.

Chapter 1

8  
Vocavitque Deus firmamentum, CŠlum: et factum est vespere et mane, dies secundus.

Chapter 1

9  
Dixit vero Deus: Congregentur aquŠ, quŠ sub cŠlo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.

Chapter 1

10  
Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.

Chapter 1

11  
Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.

Chapter 1

12  
Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.

Chapter 1

13  
Et factum est vespere et mane, dies tertius.

Chapter 1

14  
Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cŠli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos:

Chapter 1

15  
ut luceant in firmamento cŠli, et illuminent terram. Et factum est ita.

Chapter 1

16  
Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut prŠesset diei: et luminare minus, ut prŠesset nocti: et stellas.

Chapter 1

17  
Et posuit eas in firmamento cŠli, ut lucerent super terram,

Chapter 1

18  
et prŠessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.

Chapter 1

19  
Et factum est vespere et mane, dies quartus.

Chapter 1

20  
Dixit etiam Deus: Producant aquŠ reptile animŠ viventis, et volatile super terram sub firmamento cŠli.

Chapter 1

21  
Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquŠ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.

Chapter 1

22  
Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram.

Chapter 1

23  
Et factum est vespere et mane, dies quintus.

Chapter 1

24  
Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terrŠ secundum species suas. Factumque est ita.

Chapter 1

25  
Et fecit Deus bestias terrŠ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terrŠ in genere suo.

Chapter 1

26  
et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et prŠsit piscibus maris, et volatilibus cŠli, et bestiis, universŠque terrŠ, omnique reptili, quod movetur in terra.

Chapter 1

27  
Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.

Chapter 1

28  
Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cŠli, et universis animantibus, quŠ moventur super terram.

Chapter 1

29  
Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quŠ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:

Chapter 1

30  
et cunctis animantibus terrŠ, omnique volucri cŠli, et universis quŠ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.

Chapter 1

31  
Viditque Deus cuncta quŠ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

Copyright Statement:
Jerome's Latin Vulgate (405)


Lectionary Calendar
Tuesday, September 19th, 2017
the Week of Proper 19 / Ordinary 24
ADVERTISEMENT
To report dead links, typos, or html errors or suggestions about making these resources more useful use our convenient contact form
Powered by Lightspeed Technology