Lectionary Calendar
Wednesday, May 15th, 2024
the Seventh Week after Easter
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Actus 8

1 Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu : qui non secundum carnem ambulant.2 Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.3 Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,

4 et justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.5 Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt : qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt.6 Nam prudentia carnis, mors est : prudentia autem spiritus, vita et pax :

7 quoniam sapientia carnis inimica est Deo : legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.9 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu : si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Siquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis : qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.12 Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini : si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile