Lectionary Calendar
Thursday, May 16th, 2024
the Seventh Week after Easter
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

1 ad Thessalonicenses 3

1 De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos :2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides.3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.4 Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.6 Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos :

8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.9 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet.11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.

14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur :15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile