Lectionary Calendar
Tuesday, May 14th, 2024
the Seventh Week after Easter
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Deuteronomium 12

1 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam,2 et dixerunt : Num per solum Moysen locutus est Dominus ? nonne et nobis similiter est locutus ? Quod cum audisset Dominus3 (erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra),4 statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam : Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fÅ“deris. Cumque fuissent egressi,

5 descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,6 dixit ad eos : Audite sermones meos : si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.7 At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est :8 ore enim ad os loquor ei : et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Mosyi ?9 Iratusque contra eos, abiit :10 nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum : et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra,11 ait ad Moysen : Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus,12 ne fiat hæc quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suæ : ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra.13 Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens : Deus, obsecro, sana eam.14 Cui respondit Dominus : Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi ? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur.15 Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus : et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.16 Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.17 Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia quæ voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum :18 sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis : et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis manum tuam.19 Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore quo versaris in terra.20 Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua :21 locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quæ habueris, sicut præcepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet.22 Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis : et mundus et immundus in commune vescentur.23 Hoc solum cave, ne sanguinem comedas : sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus :24 sed super terram fundes quasi aquam,25 ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini.26 Quæ autem sanctificaveris, et voveris Domino, tolles, et venies ad locum, quem elegerit Dominus :27 et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui : sanguinem hostiarum fundes in altari ; carnibus autem ipse vesceris.28 Observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui.29 Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas, atque habitaveris in terra earum :30 cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introëunte subversæ, et requiras cæremonias earum, dicens : Sicut coluerunt gentes istæ deos suos, ita et ego colam.31 Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni.32 Quod præcipio tibi, hoc tantum facito Domino : nec addas quidquam, nec minuas.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile