Lectionary Calendar
Friday, May 17th, 2024
the Seventh Week after Easter
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

secundum Matthæum 11

1 Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,2 et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite.3 Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc.4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?6 Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.7 Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.9 Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini :10 benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.11 Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.12 Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum.

14 Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.15 Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cÅ“pit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :16 et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum :17 et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum.18 Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.19 Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.21 Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.22 Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiat ei.24 Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.26 Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.

27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores :28 et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?

29 Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.30 Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi.31 At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cælo, dicet : Quare non credidistis ei ?32 Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.33 Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.34 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit : si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.35 Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebræ sint.36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.

37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.38 Pharisæus autem cÅ“pit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.39 Et ait Dominus ad illum : Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis : quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.40 Stulti nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit ?41 Verumtamen quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis.42 Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei : hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.43 Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.44 Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.45 Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi : Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis.46 At ille ait : Et vobis legisperitis væ : quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.47 Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum : patres autem vestri occiderunt illos.48 Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum : quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra.49 Propterea et sapientia Dei dixit : Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur :50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,51 a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.52 Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ : ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.53 Cum autem hæc ad illos diceret, cÅ“perunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,54 insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile