Lectionary Calendar
Friday, May 17th, 2024
the Seventh Week after Easter
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

secundum Matthæum 8

1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :2 Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.

4 Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?5 Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.6 Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.7 Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.11 Et exierunt pharisæi, et cÅ“perunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.12 Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.14 Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi.15 Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus.17 Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ?18 oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini,19 quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim.20 Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem.21 Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?

22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.23 Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.24 Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cÅ“pit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia.26 Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ?28 Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.29 Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus.30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.31 Et cÅ“pit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere.32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cÅ“pit increpare eum.33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ?37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ?38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.39 Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, prædicans quanta illi fecisset Jesus.

40 Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba : erunt enim omnes exspectantes eum.41 Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat : et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus,42 quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur.43 Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari :44 accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus : et confestim stetit fluxus sanguinis ejus.45 Et ait Jesus : Quis est, qui me tetigit ? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant : Præceptor, turbæ te comprimunt, et affligunt, et dicis : Quis me tetigit ?46 Et dicit Jesus : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse.47 Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus : et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo : et quemadmodum confestim sanata sit.48 At ipse dixit ei : Filia, fides tua salvam te fecit : vade in pace.49 Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogæ, dicens ei : Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.50 Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ : Noli timere, crede tantum, et salva erit.51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellæ.52 Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit : Nolite flere : non est mortua puella, sed dormit.53 Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.54 Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens : Puella, surge.55 Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.56 Et stupuerunt parentes ejus, quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile