Lectionary Calendar
Saturday, August 2nd, 2025
the Week of Proper 12 / Ordinary 17
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 14

1 Homo, natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.2 Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.3 Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium ?

4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? nonne tu qui solus es ?5 Breves dies hominis sunt : numerus mensium ejus apud te est : constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.6 Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.7 Lignum habet spem : si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile