Lectionary Calendar
Tuesday, May 21st, 2024
the Week of Proper 2 / Ordinary 7
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 41

1 An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus ?2 Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus ?3 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ?4 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum ?

5 Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis ?6 Concident eum amici ? divident illum negotiatores ?7 Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius ?8 Pone super eum manum tuam : memento belli, nec ultra addas loqui.9 Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.10 Non quasi crudelis suscitabo eum : quis enim resistere potest vultui meo ?11 Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.12 Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.13 Quis revelabit faciem indumenti ejus ? et in medium oris ejus quis intrabit ?

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile