Lectionary Calendar
Saturday, May 18th, 2024
Eve of Pentacost
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Jerome's Latin Vulgate

ad Hebræos 5

1 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator:2 pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie:3 neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.4 Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.

5 Similiter adolescentes subditi estote senioribus.
6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis:7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

8 Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret:9 cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.

10 Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.11 Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
12 Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.13 Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus.14 Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile