Lectionary Calendar
Sunday, May 19th, 2024
Pentacost
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

1 Paralipomenon 4

1 Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel. 2 Et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdos; 3 Elihoreph et Ahia filii Sisa scribae; Iosaphat filius Ahilud cancellarius; 4 Banaias filius Ioiadae super exercitum; Sadoc autem et Abiathar sacerdotes; 5 Azarias filius Nathan super praefectos; Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis; 6 et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa. 7 Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius; per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant. 8 Et haec nomina eorum: Benhur in monte Ephraim; 9 Bendecar in Maces et in Salebim et in Bethsames et in Elon et in Bethanan; 10 Benhesed in Aruboth, ipsius erat Socho et omnis terra Epher; 11 Benabinadab, cuius omnis regio Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem; 12 Baana filius Ahilud regebat Thanach et Mageddo et universam Bethsan, quae est iuxta Sarthan subter Iezrahel, a Bethsan usque Abelmehula et usque ultra Iecmaam; 13 Bengaber in Ramoth Galaad habebat villas Iair filii Manasse in Galaad: ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quae habebant seras aereas; 14 Ahinadab filius Addo praeerat in Mahanaim; 15 Achimaas in Nephthali, sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio; 16 Baana filius Chusai in Aser et in Baloth; 17 Iosaphat filius Pharue in Issachar; 18 Semei filius Ela in Beniamin; 19 Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorraei et Og regis Basan, ut praefectus unus, qui erat in terra.

20 Iuda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine, comedentes et bibentes atque laetantes. 21 [5:1] Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna a Flu mine usque ad terram Philisthim et ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius. 22 [5:2] Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae, 23 [5:3] decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum oves, excepta venatione cervorum, caprearum atque bubalorum et avium altilium. 24 [5:4] Ipse enim obtinebat omnem regionem, quae erat trans Flumen, a Thaphsa usque Gazam, et cunctos reges illarum regionum; et habebat pacem ex omni parte in circuitu. 25 [5:5] Habitabatque Iuda et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis. 26 [5:6] Et habebat Salomon quattuor milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestres. 27 [5:7] Et praebebant supradicti praefecti necessaria mensae regis Salomonis et convivarum eius cum ingenti cura, unusquisque in suo mense. 28 [5:8] Hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum, ubi erat unicuique constitutum.

29 [5:9] Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi arenam, quae est in litore maris. 30 [5:10] Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum; 31 [5:11] et erat sapientior cunctis hominibus, sapientior Ethan Ezrahita et Heman et Chalchol et Darda filiis Mahol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. 32 [5:12] Locutus est quoque Salomon tria milia parabolas, et fuerunt carmina eius quinque et mille. 33 [5:13] Et disputavit super lignis, a cedro, quae est in Libano, usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete; et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus. 34 [5:14] Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam eius.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile