Lectionary Calendar
Sunday, May 19th, 2024
Pentacost
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

1 ad Thessalonicenses 2

1 Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, 2 pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. 3 Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo, 4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. 5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, 6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis; 7 in quod positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico, non mentior doctor gentium in fide et veritate. 8 Volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione;

9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus et auro aut margaritis vel veste pretiosa, 10 sed, quod decet mulieres, profitentes pietatem per opera bona. 11 Mulier in tranquillitate discat cum omni subiectione; 12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum, sed esse in tranquillitate. 13 Adam enim primus formatus est, deinde Eva; 14 et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit. 15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile