Lectionary Calendar
Tuesday, May 28th, 2024
the Week of Proper 3 / Ordinary 8
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Joel 4

1 Audite verbum hoc, vaccae Basan, quae estis in monte Samariae, quae opprimitis egenos et vexatis pauperes, quae dicitis dominis vestris: "Affer, ut bibamus". 2 Iuravit Dominus Deus in sanctitate sua: "Ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis et posteros vestros in hamis piscatoriis; 3 et per aperturas exibitis altera contra alteram et proiciemini in Armon", dicit Dominus. 4 "Venite in Bethel et impie agite, ad Galgalam et multiplicate praevaricationem; et offerte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras, 5 et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et annuntiate; sic enim diligitis, filii Israel", dicit Dominus Deus.

6 "Unde et ego dedi vobis vacuitatem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panis in omnibus locis vestris; et non estis reversi ad me", dicit Dominus. 7 "Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem; et plui super unam civitatem et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est, et pars, super quam non plui, aruit. 8 Tunc fugiebant duae, tres civitates ad unam civitatem, ut biberent aquam, et non satiabantur; sed non redistis ad me", dicit Dominus. 9 "Percussi vos in vento urente et in aurugine; multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, ficeta vestra et oliveta vestra comedit eruca; sed non redistis ad me", dicit Dominus. 10 "Misi in vos pestem sicut pestem Aegypti, percussi in gladio iuvenes vestros, captis equis vestris; et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras; sed non redistis ad me", dicit Dominus. 11 "Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram, et facti estis quasi torris raptus ab incendio; sed non redistis ad me", dicit Dominus. 12 Quapropter haec faciam tibi, Israel, et quia haec faciam tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel; 13 quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa terrae; Dominus, Deus exercituum, nomen eius.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile