Lectionary Calendar
Sunday, May 18th, 2025
the Fifth Sunday after Easter
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Job 4:17

Ivit itaque Mardochaeus et fecit omnia, quae ei Esther mandaverat. [4:17a] Mardochaeus autem scidit vestimenta sua et substravit cilicium et cecidit super faciem suam in terram, et seniores populi, a mane usque ad vesperam [4:17b] et dixit: "Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es. [4:17c] Domine, Domine, rex omnipotens, in dicione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. [4:17d] Tu enim fecisti caelum et terram et quidquid mirabile caeli ambitu continetur; [4:17e] Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae. [4:17f] Tu scis, Domine, quia libenter adorarem plantas pedum Aman pro salute Israel; [4:17g] hoc autem non feci, ne gloriam hominis ponerem super gloriam Dei mei, et alium non adorabo nisi te, Domine, Deus meus. [4:17h] Et non facio ea in arrogantia neque in gloriae cupiditate, Domine. Appare, Domine; manifestare, Domine! [4:17i] Et nunc, Domine rex, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, parce populo tuo, quia volunt nos inimici nostri perdere et delere hereditatem tuam. [4:17k] Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de terra Aegypti. [4:17l] Exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti tuae; et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine, et ne claudas ora te canentium". [4:17m] Omnis quoque Israel ex totis viribus clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet. [4:17n] Esther quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum mortis, quod imminebat. [4:17o] Cumque deposuisset vestes gloriae, suscepit indumenta luctus et pro unguentis superbiae implevit caput suum cinere et corpus suum humiliavit ieiuniis valde. [4:17p] Et cecidit super terram cum ancillis suis a mane usque ad vesperam et dixit: [4:17q] "Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es. Suffraga mihi soli et non habenti defensorem praeter te, Domine, [4:17r] quoniam periculum in manu mea est. [4:17s] Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Noe in aqua diluvii conservasti. [4:17t] Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Abrahae in trecentis et decem octo viris novem reges tradidisti. [4:17u] Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ionam de ventre ceti liberasti. [4:17v] Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ananiam, Azariam et Misael de camino ignis liberasti. [4:17x] Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Daniel de lacu leonum eruisti. [4:17y] Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ezechiae, regi Iudaeorum, morte damnato et oranti pro vita misertus es et donasti ei vitae annos quindecim. [4:17z] Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Annae petenti in desiderio animae filii generationem donasti. [4:17aa] Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu omnes complacentes tibi liberas, Domine, usque in finem. [4:17bb] Et nunc adiuva me solitariam et neminem habentem nisi te, Domine, Deus meus. [4:17cc] Tu nosti quoniam abominata est ancilla tua concubitum incircumcisorum. [4:17dd] Deus, tu nosti quoniam non manducavi de mensa exsecrationum et vinum libationum eorum non bibi. [4:17ee] Tu nosti quoniam a die translationis meae non sum laetata, Domine, nisi in te solo. [4:17ff] Tu scis, Deus, quoniam, ex quo vestimentum hoc super caput meum est, exsecror illud tamquam pannum menstruatae et non indui illud in die bona. [4:17gg] Et nunc subveni orphanae mihi et verbum concinnum da in os meum in conspectu leonis et gratam me fac coram eo et converte cor eius in odium oppugnantis nos, in perditionem eius et eorum, qui consentiunt ei. [4:17hh] Nos autem libera de manu inimicorum nostrorum; converte luctum nostrum in laetitiam et dolores nostros in sanitatem. [4:17ii] Surgentes autem supra partem tuam, Deus, fac in exemplum. [4:17kk] Appare, Domine; manifestare, Domine!".

Bible Study Resources

Concordances:

- Nave's Topical Bible - Readings, Select;   Women;  

Dictionaries:

- Easton Bible Dictionary - Prayer;   Holman Bible Dictionary - Esther;  

Encyclopedias:

- International Standard Bible Encyclopedia - Esther, the Rest of;   The Jewish Encyclopedia - Esther;   Esther Rabbah;  

Devotionals:

- Every Day Light - Devotion for July 5;  

Parallel Translations

Clementine Latin Vulgate (1592)
ædificantium in muro, et portantium onera, et imponentium : una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium :
Jerome's Latin Vulgate (405)
Ivit itaque Mardochæus, et fecit omnia quæ ei Esther præceperat.

Bible Verse Review
  from Treasury of Scripure Knowledge

went: Heb. passed, Esther 4:17

Gill's Notes on the Bible

So Mordecai went his way,.... About the business he was directed to; the word used having sometimes the signification of passing over or transgressing, Jarchi interprets it of Mordecai's transgressing the command, by fasting on a festival; the letter being written on the thirteenth of Nisan, Esther 3:12, the next day was the passover, on which he supposes the fast began; and the three days were, the fourteenth, fifteenth, and sixteenth of the month, and belonged to the feast of the passover and of unleavened bread; so the Targum:

and did according to all that Esther had commanded him; got the Jews together, and kept a fast three days; according to the Midrash e they were the thirteenth, fourteenth, and fifteenth of Nisan.

e Midrash Esther, fol. 94. 4.


 
adsfree-icon
Ads FreeProfile