Lectionary Calendar
Sunday, May 19th, 2024
Pentacost
Attention!
Partner with StudyLight.org as God uses us to make a difference for those displaced by Russia's war on Ukraine.
Click to donate today!

Read the Bible

Nova Vulgata

Ezechielis 14

1 [14:2] Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. 2 [14:3] Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: "Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum. 3 [14:4] Assyria non salvabit nos; super equum non ascendemus nec vocabimus ultra: "Deos nostros!" opera manuum nostrarum, quia in te misericordiam consequetur pupillus".

4 [14:5] "Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. 5 [14:6] Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus. 6 [14:7] Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani. 7 [14:8] Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.

8 [14:9] Ephraim, quid ei ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies virens: ex me fructus tuus invenitur". 9 [14:10] Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile