Lectionary Calendar
Tuesday, May 28th, 2024
the Week of Proper 3 / Ordinary 8
Attention!
We are taking food to Ukrainians still living near the front lines. You can help by getting your church involved.
Click to donate today!

Read the Bible

Nova Vulgata

Ecclesiasticus 56

1 Haec dicit Dominus: "Custodite iudicium et facite iustitiam, quia iuxta est salus mea, ut veniat, et iustitia mea, ut reveletur". 2 Beatus vir, qui facit hoc, et filius hominis, qui apprehendit istud, custodiens sabbatum, ne polluat illud, custodiens manum suam, ne faciat omne malum.

3 Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: "Separatione dividet me Dominus a populo suo". Et non dicat eunuchus: "Ecce, ego lignum aridum". 4 Quia haec dicit Dominus eunuchis: "Qui custodierint sabbata mea et elegerint, quae ego volui, et tenuerint foedus meum, 5 dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. 6 Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant eum, ut diligant nomen Domini, ut sint ei in servos, omnes custodientes sabbatum, ne polluant illud, et tenentes foedus meum, 7 adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis". 8 Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: "Adhuc congregabo ad eum praeter congregatos eius".

9 Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus. 10 Speculatores eius caeci, omnes nescierunt; universi sunt canes muti non valentes latrare, insanientes, cubantes, amantes soporem; 11 et canes voraces nescierunt saturitatem, ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. 12 "Venite, sumam vinum, et impleamur ebrietate; et cras erit sicut hodie et multo amplius".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile