Lectionary Calendar
Sunday, May 19th, 2024
Pentacost
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Psalmi 41

   |   

1 [40:25] An extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius? 2 [40:26] Numquid pones iuncum in naribus eius aut spina perforabis maxillam eius? 3 [40:27] Numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia? 4 [40:28] Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? 5 [40:29] Numquid illudes ei quasi avi aut ligabis eum pro puellis tuis? 6 [40:30] Speculabuntur super eum socii, divident illum negotiatores? 7 [40:31] Numquid implebis telis pellem eius et iaculo hamato piscium caput illius? 8 [40:32] Pone super eum manum tuam; memento belli nec ultra addas. 9 [41:1] Ecce spes eius frustrabitur eum, et aspectu eius praecipitabitur. 10 [41:2] Nemo tam audax, ut suscitet eum. Quis enim resistere potest vultui eius?

11 [41:3] Quis eum aggressus est et salvus fuit? Sub omni caelo quisnam? 12 [41:4] Non tacebo super membra eius et eloquar robur et gratiam struis. 13 [41:5] Quis revelabit faciem indumenti eius, et duplicia mandibulae eius quis intrabit? 14 [41:6] Portas vultus eius quis aperiet? Per gyrum dentium eius formido. 15 [41:7] Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum sigillo siliceo: 16 [41:8] unum uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per ea; 17 [41:9] unum alteri adhaeret, et tenentes se nequaquam separantur. 18 [41:10] Sternutatio eius favillae ignis, et oculi eius ut palpebrae diluculi. 19 [41:11] De ore eius lampades procedunt, sicut scintillae ignis emittuntur. 20 [41:12] De naribus eius procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis. 21 [41:13] Halitus eius prunas ardere facit, et flamma de ore eius egreditur. 22 [41:14] In collo eius morabitur fortitudo, et faciem eius praecedit angor. 23 [41:15] Palearia eius cohaerentia sibi compressa non moventur. 24 [41:16] Cor eius induratur tamquam lapis et duratur quasi mola inferior. 25 [41:17] Cum surrexerit, tremunt fortes et ab undis retrorsum convertuntur. 26 [41:18] Qui impegerit in eum, gladius eius non stabit nec hasta neque pilum neque thorax; 27 [41:19] reputat enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes. 28 [41:20] Non fugat eum vir sagittarius, in stipulam versi sunt ei lapides fundae. 29 [41:21] Quasi stipulam aestimat fustem et deridet vibrantem acinacem. 30 [41:22] Sub ipso acumina testae, et sternit tribula super lutum. 31 [41:23] Fervescere facit quasi ollam profundum et mare ponit quasi vas unguentarium. 32 [41:24] Post se illuminat semitam, aestimatur abyssus quasi canescens. 33 [41:25] Non est super terram potestas, quae comparetur ei, qui factus est, ut nullum timeret. 34 34 He looks all mighty [beasts of prey] in the face [without terror]; he is monarch over all the sons of pride. [And now, Job, [fn] who are you who dares not arouse the unmastered crocodile, yet who dares resist Me, the beast’s Creator, to My face? Everything under the heavens is Mine; therefore, who can have a claim against God?]

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile