Lectionary Calendar
Sunday, May 19th, 2024
Pentacost
Attention!
Partner with StudyLight.org as God uses us to make a difference for those displaced by Russia's war on Ukraine.
Click to donate today!

Read the Bible

Nova Vulgata

Jonæ 2

1 Vae, qui cogitant iniquitatem et operantur malum in cubilibus suis! In luce matutina faciunt illud, quoniam est in potestate manus eorum. 2 Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius. 3 Idcirco haec dicit Dominus: "Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra; et non ambulabitis erecti, quoniam tempus pessimum est. 4 In die illa sumetur super vos parabola, et assumetur lamentum dicentium: "Depopulatione vastati sumus; pars populi mei commutatur, quam nemo ei restituet; infideli regiones nostrae dividuntur". 5 Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini".

6 "Ne vaticinemini!". "Vaticinentur, non vaticinentur de his, non cedet confusio!". 7 Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona sunt cum eo, qui recte graditur? 8 Vos autem contra populum meum ut adversarium consurgitis. Desuper tunica pallium tollitis ei; qui transibant fiducialiter, fiunt quasi bello capti. 9 Mulieres populi mei eicitis de domo deliciarum suarum; a parvulis earum aufertis decorem meum in perpetuum. 10 "Surgite et ite, quia non habetis hic requiem!". Propter immunditiam peribitis perditione pessima. 11 Si esset vir vento excitatus et mendacium loqueretur: "Vaticinabor tibi de vino et sicera", hic esset vates populi istius.

12 Congregatione congregabo, Iacob, totum te; in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio pascuae; et tumultuabuntur a multitudine hominum. 13 Ascendet enim pandens iter ante eos; erumpent et transibunt portam, egredientur per eam. Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile