Lectionary Calendar
Wednesday, May 29th, 2024
the Week of Proper 3 / Ordinary 8
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Michææ 1

   |   

1 Oraculum Nineve. Liber visio nis Nahum Elcesaei.

2 Deus aemulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et servans iram inimicis suis. 3 Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius. 4 Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. 5 Montes commoti sunt ab eo, et colles conturbati; et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo. 6 Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. 7 Bonus Dominus, refugium in die tribulationis et sciens sperantes in se 8 et in diluvio transeunte; consummationem faciet adversariorum suorum, et inimicos eius persequentur tenebrae.

9 Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet; non consurget duplex tribulatio. 10 Sicut spinae condensae se invicem complectentes et sicut potatores inebriati consumentur quasi stipula omnino arida. 11 Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem. 12 Haec dicit Dominus: "Et si incolumes fuerint et numerosi, sic quoque attondentur et pertransibunt; afflixi te et non affligam te ultra. 13 Et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam". 14 Et praecipiet super te Dominus: "Non seminabitur ex nomine tuo amplius. De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile; ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es". 15 15 Behold! upon the mountains the feet of him who brings good tidings [telling of the Assyrian’s death], who publishes peace! Celebrate your feasts, O Judah; perform your vows. For the wicked counselor [the king of Assyria] shall no more come against you or pass through your land; he is utterly cut off. [Isa. 52:7; Rom. 10:15.] [fn]

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile