Lectionary Calendar
Tuesday, May 28th, 2024
the Week of Proper 3 / Ordinary 8
Attention!
Partner with StudyLight.org as God uses us to make a difference for those displaced by Russia's war on Ukraine.
Click to donate today!

Read the Bible

Nova Vulgata

Judith 4

1 [3:33] Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod aedificaremus murum, iratus est et indignatus est nimis et subsannavit Iudaeos 2 [3:34] et dixit coram fratribus suis et optimatibus Samariae: "Quid Iudaei faciunt imbecilles? Num hoc conceditur eis? Num, quia sacrificant, complebunt in una die? Numquid vivificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?". 3 [3:35] Sed et Thobias Ammanites, qui erat ad latus eius, ait: "Sine aedificare; si ascenderit vulpes, diruet murum eorum lapideum". 4 [3:36] Audi, Deus noster, quia facti sumus irrisio! Converte contumeliam eorum super caput eorum et da eos in irrisionem in terra captivitatis! 5 [3:37] Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia offenderunt te coram aedificantibus. 6 [3:38] Itaque aedificavimus murum, et compositus est totus murus usque ad partem dimidiam, et populus dabat cor suum, ut operaretur.

7 [4:01] Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod prosperaretur restauratio muri Ierusalem et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis; 8 [4:02] et conspiraverunt omnes pariter, ut venirent et pugnarent contra Ierusalem et facerent confusionem. 9 [4:03] Et oravimus Deum nostrum et posuimus custodiam die ac nocte contra eos. 10 [4:04] Dixit autem Iudas: "Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est; et nos non poterimus aedificare murum". 11 [4:05] Et dixerunt hostes nostri: "Nesciant et ignorent, donec veniamus in medium eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus". 12 [4:06] Factum est autem venientibus Iudaeis, qui habitabant iuxta eos, et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis, quibus venerant ad nos, 13 [4:07] statuimus nos in inferioribus post murum in locis apertis, et ordinavi populum secundum familias cum gladiis suis et lanceis suis et arcubus suis. 14 [4:08] Et perspexi atque surrexi, et aio ad optimates et magistratus et ad reliquam partem vulgi: "Nolite timere a facie eorum; Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris et filiabus vestris et uxoribus vestris et domibus vestris". 15 [4:09] Factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum, et reversi sumus omnes ad murum, unusquisque ad opus suum.

16 [4:10] Et factum est a die illa, media pars iuvenum meorum faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et arcus et loricas, et principes post omnem domum Iudae. 17 [4:11] Aedificantium in muro et portantium onera et imponentium, una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium; 18 [4:12] aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes, et sic aedificabant; et, qui clangebat bucina, iuxta me. 19 [4:13] Et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi: "Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero; 20 [4:14] in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc concurrite ad nos. Deus noster pugnabit pro nobis". 21 [4:15] Et sic nos fecimus opus, et media pars nostrum tenebat lanceas ab ascensu aurorae, donec egrediantur astra. 22 [4:16] In tempore quoque illo dixi populo: "Unusquisque cum puero suo pernoctet in medio Ierusalem; et erit nobis custodia per noctem, et opus per diem". 23 [4:17] Ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra; unusquisque tenebat gladium in dextera sua.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile