Lectionary Calendar
Sunday, May 19th, 2024
Pentacost
Attention!
We are taking food to Ukrainians still living near the front lines. You can help by getting your church involved.
Click to donate today!

Read the Bible

Nova Vulgata

Proverbia 11

1 Magistro chori. David. In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: "Transmigra in montem sicut passer! 2 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas super nervum, ut sagittent in obscuro rectos corde. 3 Quando fundamenta evertuntur, iustus quid faciat?".

4 Dominus in templo sancto suo, Dominus, in caelo sedes eius. Oculi eius in pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant filios hominum. 5 Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius. 6 Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur; et spiritus procellarum pars calicis eorum. 7 Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt vultum eius.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile