Lectionary Calendar
Tuesday, June 17th, 2025
the Week of Proper 6 / Ordinary 11
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Proverbia 122

1 Canticum ascensionum. David. Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: "In domum Domini ibimus". 2 Stantes iam sunt pedes nostri in portis tuis, Ierusalem. 3 Ierusalem, quae aedificata est ut civitas, sibi compacta in idipsum. 4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini. 5 Quia illic sederunt sedes ad iudicium, sedes domus David.

6 Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem: "Securi sint diligentes te! 7 Fiat pax in muris tuis, et securitas in turribus tuis!". 8 Propter fratres meos et proximos meos loquar: "Pax in te!". 9 Propter domum Domini Dei nostri exquiram bona tibi.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile