Lectionary Calendar
Saturday, May 3rd, 2025
the Second Week after Easter
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Proverbia 129

1 Canticum ascensionum. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel, 2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt adversum me. 3 Supra dorsum meum araverunt aratores, prolongaverunt sulcos suos. 4 Dominus autem iustus concidit cervices peccatorum.

5 Confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion. 6 Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit; 7 de quo non implevit manum suam, qui metit, et sinum suum, qui manipulos colligit. 8 Et non dixerunt, qui praeteribant: "Benedictio Domini super vos, benedicimus vobis in nomine Domini".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile