Lectionary Calendar
Wednesday, May 29th, 2024
the Week of Proper 3 / Ordinary 8
Attention!
Partner with StudyLight.org as God uses us to make a difference for those displaced by Russia's war on Ukraine.
Click to donate today!

Read the Bible

Nova Vulgata

Proverbia 146

1 ALLELUIA. Lauda, anima mea, Dominum; 2 laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu fuero. 3 Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. 4 Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt cogitationes eorum.

5 Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor, cuius spes in Domino Deo suo, 6 qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum, 7 facit iudicium oppressis, dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos, 8 Dominus illuminat caecos, Dominus erigit depressos, Dominus diligit iustos, 9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam sustentat et viam peccatorum disperdit. 10 Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile