Lectionary Calendar
Sunday, May 19th, 2024
Pentacost
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Proverbia 19

1 Magistro chori. PSALMUS. David. [19:2] Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. 2 [19:3] Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. 3 [19:4] Non sunt loquelae neque sermones, quorum non intellegantur voces: 4 [19:5] in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. 5 [19:6] Soli posuit tabernaculum in eis, et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam. 6 [19:7] A finibus caelorum egressio eius, et occursus eius usque ad fines eorum, nec est quod se abscondat a calore eius.

7 [19:8] Lex Domini immaculata, reficiens animam, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. 8 [19:9] Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. 9 [19:10] Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul, 10 [19:11] desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum stillantem. 11 [19:12] Etenim servus tuus eruditur in eis; in custodiendis illis retributio multa. 12 [19:13] Errores quis intellegit? Ab occultis munda me 13 [19:14] et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei, Tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo. 14 [19:15] Sint ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo. Domine, adiutor meus et redemptor meus.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile