Lectionary Calendar
Sunday, May 19th, 2024
Pentacost
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Proverbia 30

1 PSALMUS. Canticum festi Dedicationis Templi. David. [30:2] Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti me nec delectasti inimicos meos super me. 2 [30:3] Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. 3 [30:4] Domine, eduxisti ab inferno animam meam, vivificasti me, ut non descenderem in lacum. 4 [30:5] Psallite Domino, sancti eius, et confitemini memoriae sanctitatis eius, 5 [30:6] quoniam ad momentum indignatio eius, et per vitam voluntas eius. Ad vesperum demoratur fletus, ad matutinum laetitia.

6 [30:7] Ego autem dixi in securitate mea: "Non movebor in aeternum". 7 [30:8] Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. 8 [30:9] Ad te, Domine, clamabam et ad Deum meum deprecabar. 9 [30:10] Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam? 10 [30:11] Audivit Dominus et misertus est mei, Dominus factus est adiutor meus. 11 [30:12] Convertisti planctum meum in choros mihi, conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia, 12 [30:13] ut cantet tibi gloria mea et non taceat. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile