Lectionary Calendar
Sunday, May 19th, 2024
Pentacost
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Proverbia 36

1 Magistro chori. David, servi Domini. [36:2] Susurrat iniquitas ad impium in medio cordis eius; non est timor Dei ante oculos eius. 2 [36:3] Quoniam blanditur ipsi in conspectu eius, ut non inveniat iniquitatem suam et oderit. 3 [36:4] Verba oris eius iniquitas et dolus, desiit intellegere, ut bene ageret. 4 [36:5] Iniquitatem meditatus est in cubili suo, astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit.

5 [36:6] Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes; 6 [36:7] iustitia tua sicut montes Dei, iudicia tua abyssus multa: homines et iumenta salvabis, Domine. 7 [36:8] Quam pretiosa misericordia tua, Deus! Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt; 8 [36:9] inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. 9 [36:10] Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. 10 [36:11] Praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde. 11 [36:12] Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. 12 [36:13] Ibi ceciderunt, qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile