Lectionary Calendar
Friday, May 2nd, 2025
the Second Week after Easter
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Proverbia 52

1 Magistro chori. Maskil. David, [52:2] postquam Doeg Edomita ad Saul venit eique narravit dicens: " David intravit in domum Abimelech ". [52:3] Quid gloriaris in malitia, qui potens es iniquitate? 2 [52:4] Tota die insidias cogitasti; lingua tua sicut novacula acuta, qui facis dolum. 3 [52:5] Dilexisti malitiam super benignitatem, mendacium magis quam loqui aequitatem. 4 [52:6] Dilexisti omnia verba perditionis, lingua dolosa. 5 [52:7] Propterea Deus destruet te in finem; evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium.

6 [52:8] Videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt: 7 [52:9] "Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in insidiis suis". 8 [52:10] Ego autem sicut virens oliva in domo Dei. Speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi. 9 [52:11] Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile