Lectionary Calendar
Saturday, May 3rd, 2025
the Second Week after Easter
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Proverbia 75

1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". PSALMUS. Asaph. Canticum. [75:2] Confitebimur tibi, Deus; confitebimur et invocabimus nomen tuum: narrabimus mirabilia tua. 2 [75:3] Cum statuero tempus, ego iustitias iudicabo. 3 [75:4] Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius. 4 [75:5] Dixi gloriantibus: "Nolite gloriari!" et delinquentibus: "Nolite exaltare cornu! 5 [75:6] Nolite exaltare in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum proterva".

6 [75:7] Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis exaltatio. 7 [75:8] Quoniam Deus iudex est: hunc humiliat et hunc exaltat. 8 [75:9] Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen usque ad faeces epotabunt, bibent omnes peccatores terrae. 9 [75:10] Ego autem annuntiabo in saeculum, cantabo Deo Iacob. 10 [75:11] Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile