Lectionary Calendar
Tuesday, May 28th, 2024
the Week of Proper 3 / Ordinary 8
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Proverbia 99

1 Dominus regnavit! Commoveantur populi sedet super cherubim, moveatur terra. 2 Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos. 3 Confiteantur nomini tuo magno et terribili, quoniam sanctum est. 4 Rex potens iudicium diligit: tu statuisti, quae recta sunt, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti. 5 Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad scabellum pedum eius, quoniam sanctus est.

6 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos, 7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius et praeceptum, quod dedit illis. 8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, ulciscens autem adinventiones eorum. 9 Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad montem sanctum eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile