Lectionary Calendar
Wednesday, May 29th, 2024
the Week of Proper 3 / Ordinary 8
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Sapientiæ 7

1 [7:2] Quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis, filia principis! Flexurae femorum tuorum sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis. 2 [7:3] Gremium tuum crater tornatilis: numquam indigeat vino mixto; venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. 3 [7:4] Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreae, 4 [7:5] collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt ad portam Bathrabbim; nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum. 5 [7:6] Caput tuum ut Carmelus, et comae capitis tui sicut purpura; rex vincitur cincinnis. 6 [7:7] Quam pulchra es et quam decora, carissima, in deliciis! 7 [7:8] Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris. 8 [7:9] Dixi: "Ascendam in palmam et apprehendam fructus eius". Et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum. 9 [7:10] Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.

10 [7:11] Ego dilecto meo, et ad me appetitus eius. 11 [7:12] Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis; 12 [7:13] mane properabimus ad vineas, videbimus; si floruit vinea, si flores aperiuntur, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi amores meos. 13 4 Mandragorae dederunt odorem; in portis nostris omnia poma optima, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile