Lectionary Calendar
Saturday, November 1st, 2025
the Week of Proper 25 / Ordinary 30
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Zachariæ 13

1 In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem pro peccatis et immunditia. 2 Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra; et pseudoprophetas et spiritum immundum auferam de terra. 3 Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunt eum: "Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini"; et configent eum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum, cum prophetaverit. 4 Et erit: in die illa confundentur prophetae, unusquisque ex visione sua, cum prophetaverit; nec operientur pallio saccino, ut mentiantur, 5 sed dicet: "Non sum propheta; homo operans terram ego sum, quoniam terra est possessio mea ab adulescentia mea". 6 Et dicetur ei: "Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum?". Et dicet: "His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me".

7 Framea, suscitare super pastorem meum et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et dispergentur oves, et convertam manum meam contra parvulos. 8 Et erit in omni terra, dicit Dominus: partes duae in ea dispergentur et deficient, et tertia pars relinquetur in ea; 9 et ducam tertiam partem per ignem et purgabo eos, sicut purgatur argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum: ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus est ille; et ipse dicet: "Dominus est Deus meus".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile