Lectionary Calendar
Tuesday, May 28th, 2024
the Week of Proper 3 / Ordinary 8
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Zachariæ 2

1 [2:5] Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum. 2 [2:6] Et dixi: "Quo tu vadis?". Et dixit ad me: "Ut metiar Ierusalem et videam, quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius". 3 [2:7] Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum eius; 4 [2:8] et dixit ad eum: "Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muris habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius. 5 [2:9] Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius.

6 [2:10] Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus. 7 [2:11] Heu, Sion, fuge, quae habitas apud filiam Babylonis! 8 [2:12] Quia haec dicit Dominus exercituum, cuius gloria misit me ad gentes, quae spoliaverunt vos: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. 9 [2:13] Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda servorum suorum; et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.

10 [2:14] Iubila et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, ait Dominus. 11 [2:15] Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt ei in populum. Et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. 12 [2:16] Et possidebit Dominus Iudam partem suam super terram sanctam et eliget adhuc Ierusalem. 13 [2:17] Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile