Lectionary Calendar
Tuesday, May 28th, 2024
the Week of Proper 3 / Ordinary 8
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Ezechielis 2

1 [2:3] Dicite fratribus vestris: "Populus meus" et sororibus vestris: "Misericordiam consecuta". 2 [2:4] Contendite adversum matrem vestram; contendite, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius; auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum, 3 [2:5] ne forte exspoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram aridam et interficiam eam siti. 4 [2:6] Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt, 5 [2:7] quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: "Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum".

6 [2:8] Propter hoc ecce ego saepiam viam tuam spinis et saepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet; 7 [2:9] et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et dicet: "Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc". 8 [2:10] Et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal. 9 [2:11] Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius, 10 [2:12] et nunc revelabo ignominiam eius in oculis amatorum eius, et nullus est qui eruat eam de manu mea. 11 [2:13] Et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius et omnia festa tempora eius; 12 [2:14] et corrumpam vineam eius et ficum eius, de quibus dixit: "Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei". Et ponam eas in saltum, et comedet illas bestia agri. 13 [2:15] Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus.

14 [2:16] Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius; 15 [2:17] et dabo ei vineas eius ex eodem loco et vallem Achor, portam spei, et respondebit ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti. 16 [2:18] Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: "Vir meus" et non vocabis me ultra: "Baal meus". 17 [2:19] Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum. 18 [2:20] Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter. 19 [2:21] Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus. 20 [2:22] Et sponsabo te mihi in fide, et cognosces Dominum. 21 [2:23] Et erit: in illa die exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram; 22 [2:24] et terra exaudiet triticum et vinum et oleum, et haec exaudient Iezrahel. 23 [2:25] Et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius, quae fuit "Absque misericordia"; [2:26] et dicam "Non populo meo": "Populus meus tu"; et ipse dicet: "Deus meus es tu"".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile