Lectionary Calendar
Sunday, May 19th, 2024
Pentacost
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Ezechielis 3

1 Et dixit Dominus ad me: "Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum". 2 Et emi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei. 3 Et dixi ad eam: "Dies multos exspectabis me; non fornicaberis et non eris viro, neque ibo ego ad te". 4 Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine lapide et sine ephod et sine theraphim. 5 Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile