Lectionary Calendar
Tuesday, May 28th, 2024
the Week of Proper 3 / Ordinary 8
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Proverbia 58

1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. [58:2] Numquid vere, potentes, iustitiam loquimini, recte iudicatis filios hominum? 2 [58:3] Etenim in corde iniquitates operamini, in terra violentiam manus vestrae concinnant. 3 [58:4] Alienati sunt peccatores ab utero; erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa. 4 [58:5] Venenum illis in similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, 5 [58:6] quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter.

6 [58:7] Deus, contere dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringe, Domine. 7 [58:8] Diffluant tamquam aqua decurrens, sicut fenum conculcatum arescant. 8 [58:9] Sicut limax, quae tabescens transit, sicut abortivum mulieris, quod non vidit solem. 9 [58:10] Priusquam sentiant ollae vestrae rhamnum, sicut viventes, sicut ardor irae absorbet eos. 10 [58:11] Laetabitur iustus, cum viderit vindictam, pedes suos lavabit in sanguine peccatoris. 11 [58:12] Et dicet homo: "Utique est fructus iusto, utique est Deus iudicans eos in terra".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile