Lectionary Calendar
Sunday, May 19th, 2024
Pentacost
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Proverbia 86

1 Precatio. David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. 2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te 3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die. 4 Laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi. 5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te. - 6 Auribus percipe, Domine, orationem meam et intende voci deprecationis meae. 7 In die tribulationis meae clamavi ad te, quia exaudies me.

8 Non est similis tui in diis, Domine, et nihil sicut opera tua. 9 Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum, 10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia: tu es Deus solus. 11 Doce me, Domine, viam tuam, et ingrediar in veritate tua; simplex fac cor meum, ut timeat nomen tuum. 12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum, 13 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori. 14 Deus, superbi insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo. 15 Et tu, Domine, Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et veritatis, 16 respice in me et miserere mei; da fortitudinem tuam puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae. 17 Fac mecum signum in bonum, ut videant, qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile